- MELITAEI Catelli
- MELITAEI Catelliquos opulentae mulieres in deliciis habent, Straboni dicti sunt a nobiliore illa Melita, quae Siciliae subiacet. At Callimachus, Plin. l. 3. c. ult. Steph. Etymologus, ad alteram Melitem referunt, quae ad Illyricum pertinet. Neque lis decisu facilis, cum hodie catelli similes in neutra reperiantur. apud Arabes canis huius nomen est multiplex, sed vulgatissimum Kalati; an a Graeco καλαθίνη, quod in Adaei Epigramm. l. 1. c. 33. Melitaeae catellae aptum est nomen, quia in calatho, seu quasillo, circumfertur: an potius ab hebraeo Kalat, quod significat, membra habere contracta= Graeci plerumque eos κυνίδια vocant et κυνάρια, ut Athen. l. 12. Ubi Timon Sybaritas habere dicit κυνάρια Μελιταῖα, ἅπερ αὐτοῖς καὶ ἕπεςθαι εἰς τὰ γυμνάσια, catellos Melitaeos, qui sequuntur ad balneum euntes. Et Epictetus, in Ariano l. 2. c. 22. Κυνάρια οὐδέποτ᾿ εἶδες σαίνοντα καὶ προσπαίζοντα ἀλλήλοις, Nonne aliquando vidisti catellos abblandientes invicem et inter se colludentes. Quam ob causam Matth. c. 15. v. 27. et Marci c. 7. v. 28. κυνάρια illa, quae micas e mensa cadentes colligunt, Vir doctissimus meliteos catellos esse vult: quod Bocharto non probatur, vocem κυναρίων ad contemptum ibi pertinere asserenti, ut si pro homine dicas homuncionem; et pro muliere, mulierculam. Nempe mensarii canes, qui sub mensa cibi minutias abliguriunt, fere minoris staturae sunt: unde Agasaeos in Britannia, sagaces canes, qui non sunt magnae molis, cum his ita confert Oppianus Cyneget v. 471. Τῶν ἥτοι μέγεθος μὲν ὁμοΐιον οὐτιδανοῖσι Λίχνοις οἰκιδίοισι τραπιζήεσσι κύνεσσι Quorum quidem magnitudo aequalis est vilibus Catillonibus, domesticis, mensariis canibus. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.